QUINDECIMVIRI sacris faciundis

QUINDECIMVIRI sacris faciundis
QUINDECIMVIRI sacris faciundis
a Sulla Felice institut sunt, Decem viris sacris faciundis (cum antiquitus Duum viri solum essent) aliis quinque additis. Officium eorum, quod prius Decemvirorum, et ante hos Duumvirorum, erat custodire libros Sibyllinos, et in rebus Reip. dubiis illos inspicere ac consulere. Lactantius, de fals Relig. l. 1. c. 6. Harum omnium Sibyllarum carmina et terunter et habentur, praeterquam Cumaeae, cuius libri occuluntur, nec eos ab vilo nisi a Quindecim viris inspici, fas habent. Imo nec ipsi XV. Viri in iussu Senatus id facere audebant; uti discimus ex Dionysio Halicarn. Antiqq. Rom. l. 4. ubi de usu Sibyllinorum carminum apud Romanos multa. Iussi igitur, inspiciebant libros ac referebant ad Senatum, quid in iis, Dis Deabusve hisce vel illis placandis, factu necessarium contineretur: aut potius, quae ibi, inveniri perhibebant, interpretabantur. Unde eos Carminum Sibyllae ac fatorum populi Interpretes Livius apposite vocat, l. 10. Interpretabantur quippe illa, prout summo Romanorum Magistratui, Senatui aut Caelaribus, id placere sciebant: cuius rei exempla habemus in Caesare, apud Suetonium ac Plutarchum; et Maxentio, apud Zosim. l. 2. e quo posteriore inprimis versutiam horum Interpretum, callide per ambiguitates verborum et Maxentium ludentium et sibi ipsis, in tam lubrico atque ambiguo Reip. statu, probe consulentium, optime discas. Nec vero Orculi sen tentiam iisdem populo enuntiare, nisi id Senatus itidem decrevisset licebat, uti ex Dione, ubi de Aegypti Rege in libris Sibyllinis promisso, discimus. Unde Cicero apud Augustin. de Civ. Der, l. 3. c. 17. In eo genere oraculorum, magis Interpretibus, ut possunt sive volunt, dubia coniectantibus, credi solere: vel potius, omnia ab ipsis seu confingi ad lubitum dommantium, sentit. Certe Senatûs iussu aut instinctu (saltem praecipuorum ex ipsorum numero) solituminiungi Decemviris, quid ex iis proferrent, haud obscure elicitur ex verbis Ciceronis de Divinat. l. 2. Cum Antistitibus agamus, ut quidvis potius ex illis libris, quam Regem proferant. Nempe ubi aliae gentes, sic rerum Domini Romani gensque illa togata, oracula sibi volebant esse propria atque in illa plenum sibi reservabant dominium, Carmina videl. Sibyllina appellata, et pro talibus a plebe habita, quorum auctoritate satis com mode populum per longum tem pus rexêre; atque inde rerissime permittebant. Reip. cansâ externa adiri consulique χρηςτήρια, ne exteri, vel minus Romanis faventes, vel ab hostibus corrupti perniciosis resonsis turbas excitarent. Ipsi vero carmina haec accuratissime per Duumviros primo, dein X. Viros, tandem XV. Viros, magnae auctoritatis viros, custodiri, rarissime, nec sine praevio SC to et ceremoniis variis, sub capitis poenâ inspici, nec denique aliud quid, quam quod ipsi Reip. utilissimum rati iussissent, in vulgus inde enuntiari voluêre. Unde Oraculorum horum ingens apud populum auctoritas fuit, donec per motus intestinos Caesaris et Pompeii occasio data, quâ horribile hoc imperii arcanum cordatioribus detegeretur, uti pluribus docet Ant. van Dalen de Oraculis, Dissertation. II. p. 454. et seqq. Mansit nihilominus libros praefatos consulendi mos, et XV. Virorum Sacerdotium usque ad Theodosii Imperatoris tempora, quibus meliore Senatûs parte ad fidem conversâ, cum coeteris priscae superstitionis sacris penitus, abolitum ipsaque dein camina, sub Honorio Principe, a Stilicone, combusta sunt. Ex 4. Caelii ad Cicer. Epist. populi suffragiis Sacerdotes huius Collegii aliquando, idque per legem Domitiam, fuisse creatos colligitur; cum antea a Collegis cooptari fuisse solitos, Livius passim dicat. Vide Io. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 24. cum Paralip. Thom. Dempsteri. Quia autem iidem sacra quoque procurabant, a Fl. Vopisco Pontifices
videntur appellati, qua de re Salmasius, in Vopisc. Aurelian. c. 20. consulendus est. In eorundem Collegium receptum Catonem fuisse Plut. refert, ὁ δὲ Κάτων, inquiens, ἐπειδη τὴν ίεροσύνην ἔλαβεν Α᾿πόλλωνος, Cato autem, acceptô Sacerdotiô Apollinis. Sacerdotes enim Apollinis Quindecimviros fuisse, adeo certum est, ut et laureati in spectaculis publicis sederent, teste Arnobiô, adv. Gentes, l. 4. et insigne Sacerdotii tripodis instar domi haberent. Unde intelligitur facile illud Valerii Flacci, l. 1. v. 5.
——— Si Cymaeae mihi conscia Vatis
Stat castâ cortina domo: ———
in quo mire laborârunt Barthius, in Advers. aliique. Significat autem Valerius se Quindecim virum esse, et Phoebum ita sibi propitium optat, ut ipse domi cortinam eius religiose castus habeat Sacerdos. Quam interpretationem egregis firmat Servius, ad Aen. l. 3. v. 332. Patriasque obtuncet ad aras. Hinc ergo et Delphinum aiunt inter sacrata Apollinis receptum: cuius rei vestigium est, quod hodieque XV. virorum cortinis Delphinus in summo honore ponitur et pridie quam sacrificium faciunt, velut symbolum Delphinus circumfertur, ob hoc scil. quia Quindecim viri librorum Sibyilinorum sunt Antistites. Sibylla autem Apollinis vates et Delphinus Apollini sacer est. Quia itaque Apollinis Sacerdos fuit Cato, stipes autem Diis infundi solitas, atque adeo etiam Apollini, certum est (quas Sacerdotes accipiebant qtque inter se partiebantur) per pedissequum nescio cuius, aut suae aut domini religionis causâ, denarium in stipem Apollini sollenni die dedisse, et Catonem Sacerdotem cavâ manuaccepisse, refert ex Varrone Appuleius, in Apolog. Neque enim id soli Augusto usitatum, quod scribit Sueton. c. 91. Exnocturno visu etiam stipem quotannis die certiô emendicabat a Poplo cavam manum asses porrigentibus praebens. Vide Io. Frid. Gronov. de Pecunia vet. l. 4. c. 11. sub fin. et supra Duumviri.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Quindecimviri Sacris Faciundis — Die Quindecimviri sacris faciundis (wörtl.: „Fünfzehnmänner zur Durchführung von Opfern“) waren eines der vier höchsten römischen Priesterkollegien. Inhaltsverzeichnis 1 Geschichte 2 Mitglieder 3 Aufgaben 4 Literatur …   Deutsch Wikipedia

  • Quindecimviri sacris faciundis — Priesthoods of ancient Rome Flamen (250 260 AD) Major colleges Pontifices  …   Wikipedia

  • Decemviri Sacris Faciundis — Die Quindecimviri sacris faciundis (wörtl.: „Fünfzehnmänner zur Durchführung von Opfern“) waren eines der vier höchsten römischen Priesterkollegien. Inhaltsverzeichnis 1 Geschichte 2 Mitglieder 3 Aufgaben 4 Literatur // …   Deutsch Wikipedia

  • Quindecimviri — Die Quindecimviri sacris faciundis (wörtl.: „Fünfzehnmänner zur Durchführung von Opfern“) waren eines der vier höchsten römischen Priesterkollegien. Inhaltsverzeichnis 1 Geschichte 2 Mitglieder 3 Aufgaben 4 Literatur // …   Deutsch Wikipedia

  • Quindecimvĭri — (lat., die Fünfzehnmänner), 1) Q. sacris faciundis, welche die Aufsicht über die Sibyllinischen Bücher hatten, s. Sibyllen; 2) Q. agris dividundis, Commissarien zu Ackervertheilungen; vgl. Decemviri d) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Römische Priester und Priesterschaften — Das Priesterwesen im antiken Rom hatte staatliche wie auch private Verwirklichung, die sich auf die Rezeption des Kultus im gesamten Staatswesen erstreckte. Es gab im Gegensatz zu vielen anderen antiken Religionen nie eine geschlossene… …   Deutsch Wikipedia

  • Prêtre (Rome antique) — Pour les articles homonymes, voir Sacerdos. Le prêtre (en latin sacerdos, pluriel sacerdotes) est, dans la religion romaine, un personnage officiel chargé du soin, de la surveillance, du contrôle de tout ce qui concernait les dieux, de tout objet …   Wikipédia en Français

  • Prêtre romain — Prêtre (Rome antique) Le prêtre (en latin sacerdos, pluriel sacerdotes) est, dans la religion romaine, un personnage officiel chargé du soin, de la surveillance, du contrôle de tout ce qui concernait les dieux, de tout objet ou de tout être qui… …   Wikipédia en Français

  • Glossary of ancient Roman religion — This is an incomplete list, which may never be able to satisfy particular standards for completeness. You can help by expanding it with reliably sourced entries. Ancient Roman religion …   Wikipedia

  • Epulonen — Die Septemviri epulonum (wörtlich: „Siebenmänner für Kultmähler“), kurz auch Epulones, waren ein Priesterkollegium der antiken römischen Religion. Sie waren das rangniedrigste der vier großen stadtrömischen Priesterkollegien. Inhaltsverzeichnis 1 …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”